SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 358 | Next

Spenser, Edmund, 1552?-1599

"The Poetical Works of Edmund Spenser, Volume 5"


Hoc bene qui callet, (si quis tamen hoc bene callet,)
Scribe vel invito sapientem hunc Socrate solum.
Vis facit vna pios, iustos facit altera, et alt'ra
Egregie cordata ac fortia pectora: verum
_Omne tulit punctum, qui miscuit vtile dulci._
Dij mihi dulce diu dederant, verum vtile nunquam:
Vtile nunc etiam, o vtinam quoque dulce dedissent.
Dij mihi, (quippe Dijs aequalia maxima paruis,)
Ni nimis inuideant mortalibus esse beatis,
Dulce simul tribuisse queant, simul vtile: tanta
Sed fortuna tua est: pariter quaeque vtile, quaeque
Dulce dat ad placitum: sseuo nos sydere nati
Quaesitum imus eam per inhospita Caucasa longe,
Perque Pyrenaeos montes, Babilonaque turpem.
Quod si quaesitum nec ibi invenerimus, ingens
AEquor inexhaustis permensi erroribus vltra
Fluctibus in medijs socij quaeremus Vlyssis:
Passibus inde deam fessis comitabimur aegram,
Nobile cui furtum quaerenti defuit orbis.
Namque sinu pudet in patrio tenebrisque pudendis,
Non nimis ingenio iuuenem infoelice virentes
Officijs frustra deperdere vilibus annos,
Frugibus et vacuas speratis cernere spicas.
Ibimus ergo statim, (quis eutiti fausta precetur?)
Et pede clivosas fesso calcabimus Alpes.


Pages:
346 347 348 349 350 351 352 353 354 355 356 357 358 359 360 361 362 363 364 365 366 367 368 369 370