SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 356 | Next

Spenser, Edmund, 1552?-1599

"The Poetical Works of Edmund Spenser, Volume 5"

]
Angimur hoc dubio, et portu vexamur in ipso.
Magne pharetrati nunc tu contemptor Amoris,
(Id tibi Dij nomen precor haud impune remittant)
Hos nodos exsolue, et eris mihi magnus Apollo!
Spiritus ad summos, scio, te generosus honores
Exstimulat, majusque docet spirare poetam.
Quam leuis est Amor, et tamen haud leuis est Amor omnis.
Ergo nihil laudi reputas aequale perenni,
Praeque sacrosancta splendoris imagine tanti,
Caetera, quae vecors, vti numina, vulgus adorat,
Praedia, amicitias, vrbana peculia, nummos,
Quaeque placent oculis, formas, spectacula, amores,
Conculcare soles, vt humum, et ludibria sensus:
Digna meo certe Haruejo sententia, digna
Oratore amplo, et generoso pectore, quam non
Stoica formidet veterum sapientia vinclis
Sancire aeternis: sapor haud tamen omnibus idem.
Dicitur effoeti proles facunda Laertae,
Quamlibet ignoti iactata per aequora caeli,
Inque procelloso longum exsul gurgite ponto,
Prae tamen amplexu lachrymosae conjugis, ortus
Caelestes, Diuumque thoros spreuisse beatos.
Tantum amor, et mulier, vel amore potetitior. Ilium
Tu tamen illudis; tua magnificentia tanta est:
Praeque subumbrata splendoris imagine tanti,
Praeque illo meritis famosis nomine parto,
Caetera, quae vecors, vti numina, vulgus adorat,
Praedia, amicitias, armenta, peculia, nummos,
Quaeque placent oculis, formas, spectacula, amores,
Quaeque placent ori, quaeque auribus, omnia temnis.


Pages:
344 345 346 347 348 349 350 351 352 353 354 355 356 357 358 359 360 361 362 363 364 365 366 367 368